Charter Document - 02220430
Charter Number: | 02220430 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1293 |
Date type: | Internal, A.D., Regnal |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 22 - Tome 2 (p.4) |
Charter:
Adolphus Dei gracia Romanorum rex semper augustus universis presentes visuris graciam suam et omne bonum Presentibus et futuris cupimus esse notum quod nobilis Odo dominus Montis Ferrandi Bisuntine dyocesis vicecomes Bisuntinus mentis compos fraude vel dolo non inductus etatis competentis coram nostra majestate vicecomitatum Bisuntinum cum juribus pertinenciis et jurisdictionibus ad dictum vicecomitatum spectantibus nobili viro Humberto de Claravalle domino in feodum asseruit se dedisse et dictus Humbertus nobili viro Johanni de Cabilone domino de Allato in feodum recognovit eundem vicecomitatum cum omnibus suis juribus se dedisse qui tam donator quam donatarius coram nostra celsitudine suam presenciam exibentes [] dictam donacionem approbaremus ratificaremus et confirmaremus humiliter supplicarunt Nos vero precibus eorum benevolis animis inclinati videlicet de donacione facta a nobili Odone domino Montis Ferrandi in virum nobilem Humbertum de Claravalle et a dicto Humberto in nobilem Johannem de Cabilone de regia potestate auctoritate nostra et imperii approbamus ratificamus et de certa sciencia confirmamus In quorum testimonium hanc litteram conscribi et nostri sigilli munimine fecimus roborari Datum Haggenberg anno Domini MCCLXXXX tercio indictione sexta regni vero nostri anno secundo