Charter Document - 02220357
Charter Number: | 02220357 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1241 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.810) |
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod nos Guillelmus et Galcherius fratres Guillermini de Fourcaquier primogeniti filii W de Sabrano quondam comitis Forcalcherii pensata utilitate et commodo nostro Et ut hec supra dicta rata permaneant et inconcussa in perpetuum presentes [litteras] sigillis nostris fecimus communiri in testimonium veritatis Nos vero G Aptensis episcopus ad preces et ad instantiam domini W quondam comitis Forcalcherii et filiorum suorum Guillelmi et Gaucheri et nihilominus exequentes voluntatem Johannis comitis Burgundie et domini Salinensis prout dictus Johannes comes nobis suis litteris intimavit quarum portitor fuit Guydo clericus suus sigilli nostri munimine cartam presentem duximus roborari Et nos Radulphus Dei gratia Sistaricensis episcopus ad preces W comitis et filiorum suorum Guillermi et Gualcheri in testimonium dicte venditionis presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine similiter roborari in testimonium veritatis Datum apud castrum de Birs in camera domini episcopi anno Domini millesimo CC quadragesimo in festo Mathie apostoli