Charter Document - 02220356

Charter Document - 02220356


Charter Number: 02220356
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.810)

Charter:

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod nos Vuillelmus filius Vuillelmi de Sabrano quondam comitis Fourchacherii pensata utilitate et commodo nostro de nostra mera et bona atque spontanea voluntate non circonventi ab aliquo vel ab aliquibus non decepti nec dolo inducti nec coacti vi vel metu vendidimus quittavimus et concessimus totam terram et baroniam Salinensem cum omnibus appendiciis feodis et pertinenciis et cum omnibus juribus actionibus nominibus et proventibus et omnibus rebus aliis ubicumque sint tam in castris fortericiis dominiis justiciis parvis et magnis terris pratis nemoribus villis hominibus aquis aquarumque decursibus et maxime in puteo de quo muria extrahitur unde sal conficitur qui est in burgo domini Salinensis que omnia nobis provenire poterant vel debebant ex parte matris nostre Margarite domine Branceduni filie Gaulcheri quondam domini Salinensis non decepti sicut predictum est sed scientes valorem et commoditatem rerum predictarum Johanni comiti Burgundie et domino Salinensi heredibusque et successoribus suis in hereditate perpetua habendam et possidendam pacifice et quiete precio duorum millium et quatuor centum librarum turonensium Et hec omnia fecimus ex consensu voluntate et beneplacito dicte matris nostre et de omnibus supradictis nos devestivimus pro nobis et heredibus et successoribus nostris et dictum comitem investivimus pro se heredibus et successoribus suis et in corporalem possessionem misimus tam de jure quam de facto Et juravimus renunciantes Et ut hec supra dicta rata permaneant et inconcussa im perpetuum litteris presentibus sigillum nostrum apposuimus in testimonium veritatis Actum anno gracie millesimo ducentesimo quadragesimo mense octobri