Charter Document - 02220351

Charter Document - 02220351


Charter Number: 02220351
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Purchase
Date: 1270
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.792)

Charter:

Nos officialis curie Bisuntine notum facimus quod Johannes clericus Bisuntinus filius quondam Johannis de Meges vendit et titulo pure vendicionis tradit vel quasi nobili mulieri Lore relicte nobilis viri Johannis quondam comitis Burgundie et domini Salinensis quicquid dictus clericus habet et habere debet apud Meges et in valle et in finagio de Meges in casalibus terris pratis canaveriis et rebus aliis universis quocumque nomine censeantur et quicquid juris et actionis idem clericus habet et habere debet in premissis quocumque jure et quacumque racione cedens eidem nobili [domine] omne jus et actionem quod et que competierint et competere debent ipsi clerico in premissis vendit inquam et tradit predicta omnia pro precio viginti librarum viennensium eidem clerico a dicta Lora solutarum in pecunia numerata prout idem clericus confessus est in jure coram nobis asserens per juramentum corporaliter prestitum ab eodem se esse adultum et majorem viginti quinque annis In quorum testimonium sigillum curie Bisuntine presentibus litteris duximus apponendum Actum et datum XVIII kalendas januarii anno Domini millesimo ducentesimo se[p]tuagesimo