Charter Document - 02220334
Charter Number: | 02220334 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Purchase |
Date: | 1262 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p746) |
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod Johanneta relicta Petri Carnificis dicti de Ledone laude et assensu filiorum suorum videlicet Stephani Perrete et Guillemete mulierum vendidit tradidit concessit et verpivit viro nobili Johanni comiti Burgundie et domino Salinensi et suis heredibus im perpetuum quamdam vineam sitam apud Blandens retro domum a la Grimaigne pro quinquagenta solidis stephaniensium de quibus dicta Johanneta plenariam solutionem recepit a dicto comite in pecunia numerata renuncians In cujus rei testimonium nos Guido [castri] Karoli castellanus et nos Hugo curatus Ministrolii ad preces dicte Johannete et dictorum filiorum suorum presentes litteras dicto domino comiti sigillorum nostrorum munimine tradidimus roboratas Actum anno Domini millesimo CCLX primo mense jannuarii