Charter Document - 02220327

Charter Document - 02220327


Charter Number: 02220327
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1238
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p727)

Charter:

Ego Cuno de Los notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod ego dedi me et mea ubique fuero Johanni comiti Burgundie et domino Salinensi et heredibus suis im perpetuum ita quod nullo tempore alium dominum potero facere Et pro emenda omnium que dicto comiti forefeceram teneor propriis sumptibus facere quoddam molendinum apud Vuillafens cujus medietas mea erit et altera medietas predicti comitis et suorum Et quia sigillum non habeo presentibus litteris apponi feci sigilla virorum venerabilium thesaurarii et officialis Bisuntini in testimonium veritatis Actum anno Domini MCCXXXVIII