Charter Document - 02220299
Charter Number: | 02220299 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1304 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.643) |
Charter:
Nos officialis curie Bisuntine notum facimus universis quod Renaldus dictus Moyses de Salino et Renalda ejus uxor pro se et suis vendiderunt tradiderunt et deliberaverunt perpetuo domino Renaldo militi de Nozeroy ementi et recipienti nomine et ad opus nobilis et potentis baronis domini Johannis de Cabilone domini de Allato et suorum quoddam casale situm Salinis in vico collaterali vigulti dicti domini Johannis juxta domum Renaldi filii quondam Vuidonis ex una parte et domum heredum Bertholomei dicti Chariz ex altera cum omnibus suis appertinenciis excepta fusta domus site supra dictum casale pro precio viginti librarum usualis monete quas confessi sunt dicti conjuges in jure coram mandato nostro se habuisse et recepisse a dicto domino Johanne per manum dicti Renaldi militis in bona pecunia numerata de quibus se tenuerunt totaliter pro pagatis devestientes se promiserunt insuper dicti conjuges ipsi Johanni et suis dictum casale venditum francum et liberum garantire semper et ubique et pacificare contra omnes ab omni censu et costuma exceptis solummodo tribus solidis censualibus qui debentur annuatim super dicto casali in festo nativitatis beate Marie Hugoni de Cistercio et heredibus Renaldi dicti Hoste Et pro predictis omnibus tenendis et adimplendis obligaverunt se et sua jurisdictioni curie nostre Bisuntine volentes et concedentes quod nos ipsos et quemlibet ipsorum ad predicta tenenda per sententiam excommunicationis compellamus sine alia monitione facienda omnibus exceptionibus juris et facti remotis Dicta vero Renalda renunciavit expresse per fidem suam jam prestitam in hoc facto beneficio dotis et donacionis propter nupcias certiorata de utroque In cujus rei testimonium nos predictus officialis presentibus litteris sigillum curie Bisuntine duximus apponendum Actum et datum die dominica proxima post festum beati Barnabe apostoli anno Domini MCCC quarto