Charter Document - 02220263
Charter Number: | 02220263 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.537) |
Charter:
Ego Stephanus dominus de Valgrenant notum facio [universis] presentes litteras inspecturis quod ego teneo a domino meo comite Burgundie et domino Salinensi quicquid Stephanus dictus Bochars archidiaconus Salinensis tenet apud Mernos et quicquid ego ipse teneo apud Esclo Dictus vero comes dominus meus acrevit feodum meum de XV libratis terre quas tenetur michi reddere annuatim ad tres terminos videlicet ad mediam quadragesimam C solidos ad Pentechostem C solidos ad festum beati Stephani C solidos in puteo suo Salinensi michi assignatos In cujus rei testimonium tradidi domino comiti litteras sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini MCCXXXVII