Charter Document - 02220232

Charter Document - 02220232


Charter Number: 02220232
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1284
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.488)

Charter:

Ego Johannes quondam filius Rocheti de Cletis notum facio universis quod ego cepi et capio in feodum et casamentum a nobili viro Johanne de Cabilone domino de Allato Richardum dictum Duc de Chafoy hominem meum taillabilem et ejus mansum et unum carterium calderie murie quam habeo et habere debeo annuatim apud Salinum in puteo burgi comitis Burgundie palatini et quicquid juris usus actionis rationis seu requisitionis habeo habere possum vel debeo in dicto puteo quoquomodo Et intravi homagium seu fidelitatem dicti nobilis viri salva tamen fidelitate seu homagio domini de Cletis intravi inquam homagium pro decem libris bonorum stephanensium quas habui et recepi a predicto nobili viro ratione dicti homagii in pecunia numerata et de hiis teneo me plenarie pro pagato promittens renuncians In cujus rei testimonium ego predictus Johannes sigillum venerabilis capituli ecclesie Sancti Anatolii presentibus litteris rogavi et feci apponi Actum III nonas maii anno Domini MCC octogesimo quarto