Charter Document - 02220229

Charter Document - 02220229


Charter Number: 02220229
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1252
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p484)

Charter:

Ego Willelmus Desreez miles universis et singulis notum facio quod universe res quas habebam vel habere debebam [in] riveria Deuugne et in finagio vel decanaria de Volenay sunt de parte hereditaria Petri filii mei quam eidem contuli et concessi que omnia de voluntate et assensu meo cepit in feodum et casamentum a nobili viro Johanne comite Burgundie et domino Salinensi et ejus uxore nobili domina filia quondam Roberti de Cortenay et eorum heredibus ex predicta domina procreatis In hujus rei testimonium presentes litteras sigillo meo sigillavi et ad preces meas venerabilis pater Willermus Bisuntinus archiepiscopus sigillum suum cum sigillo meo apposuit presentibus ad testimonium hujus rei Actum anno Domini MCC quinquagesimo secundo mense julii