Charter Document - 02220221
Charter Number: | 02220221 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.470) |
Charter:
Ego Johannes de Claron miles notum facio universis quod ego spontaneus non coactus non circumventus vi dolo metu seu precibus non inductus intravi homagium nobilis domine Lore relicte nobilis viri Johannis quondam comitis Burgundie et domini Salinensis promittens [ei] fidelitatem tantum quantum vassallus domini debet et tenetur Cepi autem et capio a dicta domina mea in casamentum et feodum res inferius annotatas videlicet apud Deserviler liberos Viventii filii Perrete de Rurey liberos Villermi fratris ejus Valcherium et Parisium fratres Parisium et Bisuncium liberos Flurier Robertum filium Ogeri et Morcellum fratrem ejus Hugonem Reboudier le Vetre et le Marachat homines meos cum mansis eorundem et quicquid habeo habere possum vel debeo in villis et territoriis de Deserviler et de Livier tam in hominibus quam in terris campis pratis et rebus aliis quibuscumque item partem meam de la forest de la Sarray partem meam des corvees et des fruitieres de Deserviler et de Livier Promitto siquidem per stipulationem solempnem et fide mea super hoc prestita corporali predicte domine mee omnia predicta et singula tenere firmiter et inviolabiliter observare et nichil contra fecisse vel facere per me vel per alium in futurum et res universas et singulas predictas feodatas garantire defendere et pacificare contra omnes renuncians In cujus rei testimonium sigillum venerabilis capituli ecclesie Sancti Anatolii Salinensis presentibus litteris rogavi et feci apponi Datum die veneris proxima post exaltationem Sancte Crucis anno Domini M ducentesimo septuagesimo II