Charter Document - 02220208
Charter Number: | 02220208 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.436) |
Charter:
Ego Beltholdus dominus Novi Castri notum facio universis tam presentibus quam futuris quod ego feci homagium nobili viro et domino meo Johanni comiti Burgundie et domino Salinensi et accepi in feodum et casamentum a comite jam dicto quicquid habeo in Valle Transversa cum terris pratis nemoribus aquis juribus villis justicia custodia prioratus ejusdem Vallis excepto pedagio et venatu et quibusdam colonis qui vocantur Reye Et promisi juramento corporaliter prestito quod ego juvabo jam dictum comitem tam de Novo Castro quam aliis castris meis sive fortaliciis et tota terra mea contra omnes excepto domino meo imperatore et fratribus meis et Willelmo de Vihenna et cognatis meis de Sabaudia Teneor autem comiti superius nominato fidelitatem homagii [facere] pre omnibus aliis excepto domino meo imperatore Et Radulphus filius [meus] hec omnia juravit imperpetuum se fideliter servaturum In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Datum anno Domini millesimo CCXXX septimo mense augusti