Charter Document - 02220207
Charter Number: | 02220207 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Acknowledgment |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.435) |
Charter:
Nos Johannes comes Burgundie et dominus de Salins notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod dilectus et fidelis noster Belthodus dominus Novi Castri fecit nobis homagium et fidelitatem et accepit a nobis in homagium et fidelitatem quicquid habet in Valle Transversa cum terris pratis nemoribus aquis juribus villis justicia custodia prioratus ejusdem Vallis excepto pedagio et venatu et quibusdam colonis qui vocantur Reiey Et propter homagium et fidelitatem nobis factam tenemur jam dictum dominum de Novo Castro juvare contra omnes quamdiu voluerit stare juri coram nobis tenetur autem dictus dominus Novi Castri nobis fidelitatem homagii [facere] pre omnibus aliis excepto imperatore domino suo Et Radulphus filius [dicti domini Beltholdi] hec omnia juravit imperpetuum se fideliter servaturum In cujus rei testimonium presentem paginam sigilli nostri munimine roboravimus Datum anno Domini millesimo CCXXX septimo mense augusti