Charter Document - 02220200
Charter Number: | 02220200 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1301 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.423) |
Charter:
In nomine Domini amen Anno millesimo trecentesimo primo indictione XIIII die martis post octabas Petri et Pauli apostolorum dictus dominus Johannes [de Cabilone dominus de Allato] castrum de Monterivello quod Guillermus predictus [de Sancta Cruce] dicto domino Johanni die lune precedenti reddiderat tanquam domino suo ligio de dicto castro et pertinenciis et appendiciis dicti castri eidem Guillermo restituit habendum et restituendum fideliter tanquam rem ligiam feodalem et de predicto castro et omnibus pertinenciis et appendiciis ipsius revestivit per traditionem clavium castri memorati quas claves et possessionem dicti castri dictus Guillermus recepit de manu dicti Johannis supra memorati Actum apud Montemrivelli anno et die et indictione quibus supra presentibus magistro Stephano Pontissallie jurisperito domino Michaele de Chevrello legum professore domino Humberto de Cuvier milite domino Johanne de Novo Castro presbitero Jacobo Poli de Bleterens Hugone de Ruppe Johanne dicto Villequet clericis Guillermeto de Tolonjon Guillermo de Raycey Stephano Sinart de Ledone Johanne de Montebosone Johanne de Turey Stephano de Sancto Germano domicellis familiaribus dicti Guillermi []