Charter Document - 02220155

Charter Document - 02220155


Charter Number: 02220155
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1311
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p316)

Charter:

[In nomine Domini amen] Per hoc presens publicum instrumentum cunctis appareat evidenter quod in presentia mea Petri de Montebiligardo publici auctoritate apostolica notarii et testium infra scriptorum coram religioso viro domino Johanne de Cusello priore Ledonensi propter hec que secuntur personaliter constitutus Johannes de Montejovet domicellus dictus Johannes sciens prudens et spontaneus confitetur et in verbo veritatis recognoscit se esse hominem et fidelem dicti Johannis de Cabilone et eidem domino Johanni fecisse homagium manuale prout est consuetum pro quo homagio confitetur dictus Johannes de Montjovet se recepisse et habuisse a dicto domino Johanne de Cabilone quinquaginta libras debilis monete et eas tenere in feodum ab eodem Actum et datum tertio kalendas martii anno Domini MCCC decimo indictione nona Nos [vero] prior predictus ad preces et requisitionem dicti Johannis de Montjovet domicelli sigillum nostrum una cum signo notarii supra et infra scripti presenti publico instrumento duximus apponendum in robur et testimonium omnium premissorum Et ego Petrus dictus Juvenis de Montebeligardo Bisuntine diocesis sacrosancte Romane [Ecclesie] ac sacri imperii et alme urbis prefatus publicus auctoritate [apostolica] notarius una cum dicto Michaele de Chevrello legum professore et Jacobo Sarraceni de Stella testibus ad hoc vocatis et rogatis presens interfui presens publicum instrumentum manu mea propria confeci publicavi signoque meo consueto signavi a dicto Johanne de Montjovet requisitus et rogatus