Charter Document - 02220118
Charter Number: | 02220118 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1272 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.240) |
Charter:
Nos officialis curie Bisuntine notum facimus quod Stephanus dictus Gros domicellus Salinensis filius domini Hugonis dicti Gros militis confessus est in judicio se intrasse homagium ligium nobilis mulieris Lore relicte Johannis quondam comitis Burgundie et domini Salinensis et cepisse a dicta domina in casamentum et feodum quemdam calterium calderie de muria putei burgi comitis Burgundie palatini videlicet medietatem dicti calterii de manso de la Chenal quinque celors de muria que fuit Petri de Popet quatuor celours de manso es Angerranz et sex celours de manso a la Noveta item duas vineas sitas in territorio de Mernax unam videlicet juxta vineam prioratus de Castro supra Salino ex una parte et vineam ecclesie de Citiaux ex altera aliam vero sitam supra vineam que fuit Wuillelmi de Poloigney in territorio supra dicto ita tamen quod post decessum dicti patris sui promisit et tenetur dictus domicellus predicte domine sue vel ejus heredibus assignare in villa seu territorio de Salino centum solidatas terre pro feodo supra dicto quo facto predicte vinee et muria a dicto feodo immunes et libere remanebunt Promittens per stipulationem sollempnem dictus domicellus et fide sua prestita corporali tenere firmiter et inviolabiliter observare omnia et singula predicta prout superius sunt expressa et nunquam per se vel per alium contraire nec alicui contravenire volenti consentire tacite vel expresse facto seu verbo et nihil contra fecisse vel facere in futurum Omnia vero predicta et singula Cristina uxor prenominati domicelli in presencia mandati nostri propter hoc constituta in jure laudavit et approbavit et ratihabitione firmavit promittens per juramentum suum corporaliter prestitum se non contravenire Renunciantes prefati conjuges In cujus rei testimonium ad preces Stephani et Cristine predictorum sigillum curie Bisuntine presentibus litteris duximus apponendum Datum VII kalendas octobris anno Domini millesimo ducentesimo septuagesimo secundo