Charter Document - 02220053
Charter Number: | 02220053 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Recognition |
Date: | 1277 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p111) |
Charter:
Ego Guillermeta uxor Hugonis dicti Put de Livier domicelli notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego non decepta nec vi sed spontanea recognosco et dico in veritate me debere nobili domicello Johanni Cabilonensi domino de Arlato centum solidos stephaniensium bonorum et legalium quos ab ipso habui et recepi ex causa mutui legitima in bona pecunia numerata de quibus habeo me plenarie pro pagata renuncians in hoc facto exceptioni non numerate et non recepte pecunie et in utilitatem meam non converse Pro quibus centum solidis obligavi et obligo titulo pagamenti in manu dicti Johannis omnes res infra scriptas que omnia de suo esse feodo recognosco videlicet sex jugera terre arabilis sita in territorio qui dicitur Chambergoing sex secturas prati sitas es Plains Quartiers et quatuor secturas prati sitas es Planches volens et concedens quod dictus Johannes omnia supra dicta in manu ipsius titulo pagamenti obligata teneat possideat et fructus percipiat pacifice et quiete donec a me vel a meis heredibus suum receperit et habuerit integre pagamentum de summa pecunie supra dicta facta autem solutione plenaria dicto Johanni vel suis omnia supra dicta ad me vel meos heredes debent sine perturbatione vel impedimento aliquo devenire In cujus rei testimonium sigillum capituli ecclesie Sancti Michaelis Salinensis presentibus litteris rogavi et feci apponi Datum anno Domini MCCLXXVII mense septembris