Charter Document - 02220050

Charter Document - 02220050


Charter Number: 02220050
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1220
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.107)

Charter:

Ego Margarita filia Walcheri quondam domini de Salinis omnibus presentem paginam inspecturis notum facio quod ego in manu dilecti consanguinei mei Stephani comitis Burgundie propter consilium et auxilium sui me per hominium obligavi et dedi ei et heredibus suis consilio et assensu viri mei Jocerani domini de Brancion unam calderiam in qua fit sal cum appenditiis suis et domum in qua manet ante puteum de Salinis necnon et quemdam burgensem apud Salins ad domini Stephani de Cleys et domini Petri Sancti Sequani respectus Hec etiam fide mea promisi et a filiis meis teneor laudari Ipse vero predictus comes salvo jure dotis A domine de Salinis data fide qualiter et quomodo hereditatem jam dicti patris mei Walcheri domini de Salinis valeam possidere me promisit adjuvare Sed ut hoc ratum habeatur presentes litteras sigillo meo sigillavi Actum anno gratie MCC vicesimo