Charter Document - 02220040
Charter Number: | 02220040 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319) |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1236 |
Date type: | Internal, A.D., Feast |
Resource Link(s): |
Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.92) |
Charter:
Ego Hugo dux Burgundie notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod cum pax facta esset inter me et Galcherum dominum Commerceii et filios suos et dictus Galcherus et dicti filii sui scilicet Symon et Guillelmus transeunt in homagium meum ego promisi dicto Gualchero vel heredibus suis [Montem Rovelli] usque ad festum beati Remigii proximo venturum et Castrum Villani usque ad Pascha sequens et idem Galcherius dicta castra a me recepit jurabilia et reddibilia et ego terram dicti Galcheri reddidi ei sicut eam tenebat excepta calderia de Salins quam calderiam ipse et filii sui posuerunt in voluntate mea Et de dictis castris reddendis dictis terminis dedi eidem Galchero plegios venerabilem patrem Robertum Lingonensem episcopum et dominam et matrem meam et Guillermum de Vergeio avunculum meum Sunt autem dicta castra jurabilia et reddibilia michi hoc modo quod post quadraginta dies post essonium meum teneor illa reddere ita munita sicut ea invenero excepto forragio Venerunt autem filii dicti Galcherii in homagium meum ligium scilicet Symon et Guillelmus hoc modo quod ille qui tenebit dicta castra erit homo meus ligius contra omnes et alius erit ab homagio meo liberatus Et est sciendum quod ego feoda dictorum castrorum non possum ponere extra manum meam vel heredum meorum nec ego nec heredes mei possumus retinere homines dicti Galcheri vel heredum suorum In cujus rei testimonium presentem paginam sigillo meo confirmavi Datum apud Mirebellum super Besuam anno gratie millesimo ducentesimo tricesimo sexto die festo beati Egidii prima die septembris