Charter Document - 02220037

Charter Document - 02220037


Charter Number: 02220037
Cartulary Title: Cartulaire de Hugues de Chalon (1220-1319)
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1244
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Patrimoine numérisé de Besançon - MS Droz 21 - Tome 1 (p.86)

Charter:

Nos Humbertus dominus de Degnens notum facimus universis presentes litteras inspecturis quod nos tenemus in feodum et casamentum a nobili viro Johanne comite Burgundie et domino Salinensi in villa Allati dimidium mansum de Puteo mansum Poncardi de Tarrello mansum Hugonier Rolier et mansum de Porta Parati mansum Coitier Le Gal et mansum Geliet quos mansos Richardus de Arlay castellanus de Bleterens tenet a nobis in feodum et casamentum et ipse eos erga nos et nos ipsos erga dominum comitem debemus deservire nos vero adversus dominum comitem et adversus omnes alios homines tenemur dicto Richardo et suis garantire In cujus rei testimonium et memoriam quia sigillum non habemus presenti pagine fecimus sigillum venerabilis viri Stephani decani Ledonensis apponi Datum anno gratie MCC quadragesimo quarto mense junii