Charter Document - 02210268

Charter Document - 02210268


Charter Number: 02210268
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1158 - 1159
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p76)

Charter:

Omnibus sancte christianitatis cultoribus tam futuris quam presentibus notum fieri volumus quod ego Hugo de Chili et Garinus frater meus et filii mei Oldinus Durannus Rainaldus Guinebaldus damus Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebamus vel calumpniamus in territorio Chiliaci sine ulla retentione et cursum quem calumpniamus in bosco de Amestei Hanc autem terram quam damus monachi ab eidem accipimus censualiter pro tribus videlicet solidis annis singulis quos debemus solvere in festo sancti Martini ad luminaria ecclesie Firmitatis ac signo investitucionis de eadem terra sex posas retinuerunt monachi voluntate ac permissione nostra Quod si aliquis ex nobis de portione predicte terre que sibi contigerit dare aut vendere monachis voluerit hoc eis concedimus et pacem inde eis tenere Si vero quisquam de parte sua sub vadimonio ponere voluerit debet hoc insinuare ac presentare monachis si eam retinuere voluerint Quod si noluerint potest eam sub tali tenore in vadimonio ponere ut qui terram in vadimonio habuerit tantum de censu reddat monachis quantum parti terre quam tenuerit contigerit et quando monachi voluerint poterunt eam redimere et tenere donec redimatur ab eo qui in vadimonio eam posuerit vel aliquo fratre suo Sciendum quoque est quos non debemus ultra habitare in terra predicta sed apud Monz vel ad Longiperram vel in aliqua villa que est sub potestate castri Navilliaci Si autem expaisati fuerimus vel quolibet modo de patria illa exierimus debent monachi terram nostram quasi sua custodire et si illam incoluerint debent nobis taschias et terram reddere quando repatriaverimus Insinuandum quoque est quod monachi Firmitatis dederunt mihi forestariam de bosco videlicet Chiliaci et Amestei tali condicione De vivo bosco quantumcumque indiguerimus ad nostros usus proprios accipiemus Vendere ac dare non poterimus boscum vivum absque permissione ac voluntate monachorum Boscum siccum habere ac vendere et dare poterimus Monachi quoque de vivo et sicco bosco accipere et dare ac vendere prout eis placuerit poterunt Si glandis in bosco fuerit non intromittemus porcos nostros donec porci monachorum ingrediantur Numquam porcos alienos manu nostra attrahemus neque cum nostris admiscebimus Vendere ac dare glandem non poterimus Si monachi in bosco alienos porcos pastionabunt computato precio decimum nummum habebimus usque ad festum sancti Andree Si monachi vero alienos porcos ad mastilagiam miserint medietatem precii habebimus Porci monachorum omni tempore pastionare poterunt Si venationem in bosco ingeniis nostris ceperimus nostra erit Si alter ceperit monachi de porco spatulam habebunt de cervo coxam Si apes ibi invenerimus nostre erunt Si alter invenerit mel et cera et medietas apum forestarii et monachorum erit Notandum quoque quod pluribus de filiis meis forestariam dimittere non potero nisi uni et ille similiter uni atque ita per successionem alter alteri Quod si forestarius de predictis dampnum vel fraudem monachis fecerit debent eum revocare et dampnum et legem ab eo exigere Quod si dampnum et legem restaurare noluerit exinde possunt cui voluerint forestariam commendare Sciendum quoque quod monachi promiserunt predictis filiis meis ut si possent adquirere terram que contingebat natis Libaldi fratris mei fideliter inde eos adjuvarent et sub predicto censu eam haberent Si vero non poterunt et monachi eam adquirere voluerint fideliter eos adjuvabunt et pacem firmam tenebunt Juravimus etiam ego et quatuor filii mei predicti et Garinus frater meus pacem et fidem integram servare et tenere monachis ex omnibus Hujus rei testes domnus Bartholomeus Firmitatis abbas Karolus decanus de Neblens Robertus de Longapetra presbiter Rodulfus Fezuri Data per manum Humberti notarii vice Humberti cantoris sancti Stephani et cancellarii