Charter Document - 02210267

Charter Document - 02210267


Charter Number: 02210267
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1171 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p76)

Charter:

Agnoscant omnes fideles presentes et futuri quod ego Margarita filia Gualterii domini castri Navilliaci do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci pro salute anime mee patris ac matris omniumque antecessorum meorum quicquid pater meus et antecessores mei dederunt et Theobaldus de Rocha maritus meus eis dedit vel commutavit insuper adjunge huic dono piscationem quantum voluerint per totam castellariam Navilliaci in mortua Danubio et in vivo et quicquid emerunt vel emptari sunt in appendiciis predicti castri Navilliaci Hoc autem facio apud Luisiacum detenta infirmitate Hujus rei testes Galterius de Luisei archidiaconus Gyroldus capellanus ejusdem loci magister Guitbertus clericus Jofridus Richardus de Seniceo Jofridus de Luasi Seguinus de Luasi Guido de Boei