Charter Document - 02210265
Charter Number: | 02210265 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1158 - 1159 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p76) |
Charter:
Agnoscant omnes fideles futuri et presentes quod ego Andrea filia Gualterii domini castri Navilliaci pro salute anime mee patris ac matris omniumque antecessorum meorum do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus in manu scilicet domni Bartholomei abbatis ejusdem loci villam Chiliaci et omnia appendicia ejus in bosco in plano in pratis in aquis in terris cultis et incultis et quicquid alter tenebat in feodo a marito meo et a me in predicta villa Chiliaci et in appendiciis ejus nichil excipiendo preter venationem in bosco Chiliaci cum propriis canibus et preter ligna ad domos proprias edificandas Addo etiam huic dono quicquid habeo in territorio de Amestei et de Clus et in appendiciis eorundem territoriorum sine ulla retentione Sciendum quoque quod aies in bosco Chiliaci retinui Quod si monachi Firmitatis volunt retro trahere aies in interiori bosco licenter possunt hoc facere tantum ut aie maneant Hujus rei testes Guillelmus comes Cabilonis Guido de Verduno Hugo Beraldus Hugo de Argili Guido Neiellus Rainaldus Aschericus