Charter Document - 02210264

Charter Document - 02210264


Charter Number: 02210264
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1158
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p76)

Charter:

E divina miseratione Bisuntinus archiepiscopus universis fidelibus quos scire oportuerit gestorum noticiam Cum uterque apud Deum reus sit et qui falsum dicit et qui veritatem que dicenda est occultat iste quia pacare non vult ille qui nocere desiderat utrumque respuentes que audivimus et tractavimus inter Margaretam dominam de Navilyaco et Hugonem dominum de Paluhel et abbatem et fratres de Firmitate scripture testimonio memorie commendamus Predicta domina abbatem Firmitatis Guillelmum super controversia de quadam carta mota audientiam nostram appellavit Utraque autem parte nobis presentata cum domina illa quamdam contra cartam ostensam reclamaret abbas respondit idem scriptum sibi alia vice apud Bocelenges ostensum et vulgari sermone expositum ab ipso Hugone domino de Paluhel et ab eadem domina fuisse approbatum Illis vero hoc negantibus judicatum est ut testes ab abbate et fratribus de approbatione facta producerentur Diei hujus executionis utriusque partis assensu prefixe abbas cum suis interfuit Adversa autem parte absente alium diem ne aliquid precipitantur agere videremus quasi peremptorium eis assignavimus Sed ad illum diem nec dominus ille nec domina venerunt nec aliquem responsalem miserunt Nos igitur communicato fratrum nostrorum consilio ex sententia curie nostre testes abbatis de Firmitate recepimus Quorum primus Petrus venerabilis Cabilonensis episcopus homo plenus dierum et bone fame testimonium perhibuit se apud Bocelenges interfuisse ubi Hugo dominus de Paluhel et sepe dicta domina de Naviliaco cartam illam romanis verbis expositam laudaverunt et concesserunt Hoc ipsum testimonium perhibuit Walterius decanus Cabilonensis ecclesie Insuper idem decanus et Robertus archipresbiter testimonium perhibuerunt eam que coram nobis erat eandem esse cartam pro qua ad curiam nostram fuerat appelatum Produxit abbas duos monachos Nicholaum et Willelmum sub adjuratione vere obedientie hoc idem perhibentes Nos igitur quod tam venerabilibus testibus sine omni reclamatione coram nobis probatum est ratum habentes auctoritate Dei et nostra sub anathematis vinculo precipimus ne jam sepe nominati Hugo dominus de Pahuel et M domina de Navilyaco seu heredes eorum contra tenorem illius carte que sicut jam diximus ordine judiciario contra eos probata est fratres de Firmitate de cetero presumant inquietare Quod ut firmum permaneat et illibatum omni temporum successione teneatur scriptum hoc sigilli nostri impressione fecimus muniri et ipsam cartam que coram nobis probata est ne aliquid addi vel mutari posset ad majorem cautelam precipimus subscribi Actum Bisuntii in sollempni curia nostra anno ab incarnatione Domini MCLXXVII Testes Bernardus abbas Bellevallis Petrus thesaurarius Robertus capellanus de Longapetra et alii Rescriptum carte Quod ad multorum noticiam pervenire congruum duximus litterarum monimentis necessario tradere curavimus Omnibus itaque presentibus et futuris notum facimus quod Hugo de Paluhel et ego Theobaldus de Rocha laudantibus uxoribus nostris Andrea scilicet et Margarita filiabus Gualterii domini castri Navilliaci damus et concedimus Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo servientibus in manu videlicet doni Bartholomei abbatis ejusdem loci villam Chiliaci et omnia appendicia ejus in bosco in plano in pratis in aquis in terris cultis et incultis et quicquid alius a nobis tenebat in predicta villa et in appendiciis ejus nichil omnino excipientes preter venationem ad nostros proprios usus et hoc nostris propriis canibus et preter ligna ad nostras proprias domos edificandas et aies in bosco Quod si monachi Firmitatis volunt retrotrahere aies in interiori hosco licenter possunt hoc facere tantum ut aies maneant Addimus quoque huic dono quicquid habemus aut alius a nobis tenet in territorio de Amestei et de Clus et in appendiciis sine ulla retentione Omnia hec laudavit Hugo de Neblens et Symon de Chalcins frater ejus Ego quoque Hugo de Paluhel et Theobaldus de Rocha atque Stephanus filius Hugonis de Neblens Philippo fratre ejus laudante hec omnia juramus super altare sancte Marie in ecclesia Navilliaci pacem firmam perpetuo tenere fidem inconcussam servare ecclesie Firmitatis de omnibus predictis et tuiciones adversus omnes homines Sacramentum vero predictum fidei et firme pacis atque tuicionis suscepit Guillelmus comes Cabilonis Hujus rei testes Guillelmus abbas de Maceriis Karolus decanus de Neblens Uldinus capellanus de Navilliaco Robertus capellanus de Longapetra Guillelmus comes Cabilonis Hugo de Neblens Symon de Chalcins frater ejus Guido de Verduno Odilo de Bellomonte Hugo Beraldus Garoldus miles de Navilliaco Guichardus Rogerius Oliverus et Robertus frater ejus Rodulfus Fezuri et Americus