Charter Document - 02210259

Charter Document - 02210259


Charter Number: 02210259
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Insinuandum est omnibus futuris et presentibus quod Hugo de Baissei et sorores ejus Legarda et Aalais atque Maria dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebant vel calumpniabant in territorio de Clus in bosco in plano in aqua et promiserunt quia hoc facerent laudare Landrico clerico fratri suo qui erat in scolis et si hoc non laudasset Landricus quod redderent quinque solidos quos inde habuerant monachis aut quicquid habebant Longepetre monachis relinquerent Henricus del Chastellet responsor est de firma pace Hoc autem dederat pater eorum Painus de Baisse et mater Hugeia filia Landrici Hujus rei testes Robertus li Surre Aimo del Doais Murises li Chapuis Guido presbiter