Charter Document - 02210255

Charter Document - 02210255


Charter Number: 02210255
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1160
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis notum volumus fieri quod ego Guilelmus nomine de Reum et Galterius frater meus et Gaufridus consobrinus noster dedimus Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebamus vel calumpniabamus in territorio Chilliaci sine ulla retentione in bosco in plano in aqua et in pratis et si quod habebamus in territorio de Amestei et de Clus atque hoc sacramento firmavimus super textum Evangelii tenere nos pacem inconcussam et tuitionem contra omnes hominos in perpetuum Notandum vero quod de hoc negotio habui ego Guillelmus et Galterius frater meus decem libras Stephanensis monete et Gaufridus undecim libras ejusdem monete et unum palefredum communiter Testes Karolus decanus Naals capellanus de Sancto Albino Robertus de Longapetra Guillelmus presbiter de Chandever Ebrardus presbiter de Arlencs Symon de Calcis Guido miles de Nores Guillelmus prepositus Johannes Saburis de Dola et Parisez filius ejus Rainaldus de Dola Martinus Dieis