Charter Document - 02210249
Charter Number: | 02210249 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p76) |
Charter:
Agnoscant omnes fideles futuri et presentes quod Humbertus de Rotillei laudante uxore sua Agnete et sorore sua Juliana laudante etiam marito ejusdem Juliane Gaulterio videlicet de Paluello dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebat in territorio de Amestei sine ulla retentione cum omnibus appendiciis in bosco in plano in terris cultis et incultis in decima in pratis in aquis et utramque ripam Salvulone Sorori vero sue Juliana que erat particeps prefati doni dedit Humbertus pro commutatione centum solidos et terram in circuitu castri Navilliaci Maritus autem ejus habuit ex hoc negocio quadraginta solidos et unum equum Notandum vero quod prefatus Humbertus de Rotillei de prefato dono habuit sexaginta libras Cabilonensis monete et debet esse tutamentum monachis Firmitatis de antefato dono per omnia contra omnes homines in quantum justicia exegerit De omnibus predictis testes Hugo Nebulensis castri dominus Stephanus filius ejus Philippus frater ejusdem Stephani Garoldus miles de Navillei Guillelmus Balbus de Varesc Robertus presbiter de Longapetra Oliverius de Navillei Robertus frater ejus Aimericus et Petrus filius ejus Rodulfus Fecuria et filii ejus Hugo et Gelinus et Galterius Odo Cermainanz Constantinus et Johannes filius ejus Guido Fariluns et Johannes frater ejus Testes de concessione uxoris Humberti de Rotillei Robertus presbiter de Longapetra Guido presbiter de Vinzella juxta Belfort Hugo Rufus de Bleterens miles Stephanus et Milo filii Huardi de Monmoret Hoc autem factum est per manum Hugonis domini castri Nebulensis et Stephani filii ejus