Charter Document - 02210241

Charter Document - 02210241


Charter Number: 02210241
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1155
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p76)

Charter:

Omnibus sancte christianitatis cultoribus futuris et presentibus notum facimus quod Guido Rufus laudante uxore sua [] dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci omnem terram quam habebat inter terralium de Barges et Monz in bosco videlicet et in plano et omnes usus necessarios in terra sua Post mortem vero illius Lambertus frater ejus cepit calumpniari hoc ipsum donum et fratres Firmitatis fatigare Tandem penitentia ductus concessit ob remedium anime sue et fratris suis patris ac matris quicquid frater suus dederat monachis Firmitatis et omnes usus necessarios concessit in boschis suis ad pastus animalium et ad quoslibet alios usus prefatis monachis Hujus rei testes Galterius sine Terra Hugo Beraldus Jofridus de Porta Hoc autem fecit in capitulo Firmitatis coram fratribus astantibus ejusdem loci