Charter Document - 02210233
| Charter Number: | 02210233 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1142 - 1144 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p74) |
Charter:
Quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum et vana loquitur unusquisque ad proximum suum statuimus ista perscribendo recolere que humana infirmitas non possit obliviscendo vel defraudando mutare Omnibus itaque notificamus quod Stephanus Nebulensis dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et fratribus ipsius loci pro anima sua et pro animabus antecessorum suorum in Navilliense territorio locum qui Moncels vocatur a puteo de Visin usque ad barram de Montz tam silvam quam planum cum pratis adjacentibus Et hec est loci designatio qui Moncels et Barges vocatur sicut enim tendit caminus de Monz ad Chillei usque ad bez qui descendit ad puteum de Visin et a puteo de Visin sicut vadit li bez usque ad viam castellanam et sicut via castellana tendit usque ad noam que ferit in lacu de Cuisse et sicut vadit filum aque de lacu de Cuisse usque ad barram de Monz tam planum quam boscum dedit predictus Stephanus Nebulensis et uxor sua Brunessenz laudantibus filiis suis predictis fratribus de Firmitate ob remedium animarum suarum Addidit quoque huic dono antefatus Stephanus Nebulensis et uxor sua Brunessenz laudantibus filiis suis ut fratres qui locum prefati territorii incoluerint in lacu de Cuisse ad refectionem suam vel ad refectionem fratrum de Firmitate per proprium piscatorem absque vendicione quantum eis placuerit piscationem faciant Iterum concessit sepefatus Stephanus et uxor sua prefatis monachis de Firmitate et fratribus qui illorum jussione locum de Moncels et de Barges incoluerint omnes boscos suos ad omnes usus necessarios et ad pastum animalium et peccorum porcorumque suorum et pascua in omni loco potestatis sue tam in plano quam in bosco Et si alicui in omni potestate sua viventi inerit voluntas dandi terram vel aliud in posterum prefatis monachis de Firmitate totam concessit sepefatus Stephanus Nebulensis et uxor sua Brunessenz laudantibus filiis suis Hujus rei testes sunt hii Niger presbiter Wido de Porllens Dalmatius de Malomonte Wido frater ejus de Sparnai Robertus prepositus Sciendum namque quod hoc taliter diffinitum et confirmatum est ut dum fratres prescripti de Firmitate hoc donum in dominio suo tenere voluerint firmum atque inconcussum sine fine possideant Si vero aliquando deserere aut vendere seu quolibet modo commutare decreverunt non eis liceat sed in dominium eorum qui eis dederant revertatur
