Charter Document - 02210232

Charter Document - 02210232


Charter Number: 02210232
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1162 - 1178
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70)

Charter:

Notum sit futuris et presentibus quod ego Guichardus Pelletarius post mortem Guillelmi de Tolun monachi Firmitatis qui fuit grangiarius de la Valleta cepi calumpniari injuste ea que dederam ecclesie Firmitatis scilicet totam forestam que est juxta Montem Lupinum et sicut vadit cumba in sursum usque ad la Neer et medietatem terre que est subtus forestam sicut vadit via apud Chermei et omnia prata que ibi appendunt et ea que Seguinus li Blancus et uxor ejus Casselina quorum filiam habebam prefate ecclesie dederant de quibus ego et domina mea Casselina habueramus per partes IIII libras et decem solidos Tandem facta discussione de injusta calumpnia veritate a pluribus cognita laudavi et confirmavi omnia que ego et Seguinus atque uxore ejus Casselina dederamus monachis Firmitatis sicut scripta eorum continebant Hoc etiam laudavit uxor mea Petronilla et filii nostri Petrus atque Laurentius Habui tamen ex hoc in testimonio confirmationis decem solidos et unam eminam frumenti et aliam siliginis Hoc autem feci in manu Hugonis de Stan prioris Firmitatis et Gaufridi de Turre monachi ejusdem loci atque Engelberti conversi Hujus rei testes Malguis presbiter Bernardus de Montmor et Seguinus presbiteri Bernardus de Montjani Johannes de la Fontana et filius ejus Robertus Obbertus de Gruillei Stevenet de la Valleta Testes uxoris Guichardi predicti Pelletarii et Petri filii ejus ac filie Galterius presbiter Bernardus de Montjani et Bernardus filius ejus Obbertus de Gruillei et filii Chamneis Ego Henricus Dei gratia Eduensis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Nazarii omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communione sancte ecclesie fiat et excommunicationi in perpertuum subjaceat nisi Deo et beate Marie semper virgini et fratribus Firmitatis satisfecerit Amen Amen Fiat Fiat