Charter Document - 02210231

Charter Document - 02210231


Charter Number: 02210231
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70)

Charter:

Notum fieri volumus tam futuris quam presentibus quod ego Henricus Eduensis episcopus sicut continetur in privilegiis a sancte Romane ecclesie pontificibus datis dono Bartholomeo abbati de Firmitate et fratribus ibidem Deo servientibus et in perpetuum possidendam concedo decimam omnium terrarum quas propriis manibus aut sumptibus excoluerint et decimam omnium bestiarum quas in domibus aluerint grangie que continetur in confinio duarum parrochiarum scilicet Charmei et Sancti Benigni et ne aliqua ecclesiastica seu secularis persona huic donationi a Romanis pontificibus data et a nobis concessa contradicere presumat auctoritate Dei Patris et Filii et Spiritus Sancti et nostra interdicimus et a liminibus sancte Dei ecclesie donec resipiscat alienamus Hujus rei testes sunt Galterius Eduensis archidiaconus cujus precibus factum est Galterius archidiaconus de Flaviniaco Galterius archipresbiter de Arneto Guiardus de Burziaco