Charter Document - 02210222

Charter Document - 02210222


Charter Number: 02210222
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Guillelmus Jacob filius Guillelmi Jacob concessit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid calumpniabatur in manso de la Valleta Pater quoque ejus et mater et frater et ipsemet dederant prefatis monachis in inicio loci hoc ipsum in manu domni Bartholomei abbatis de Firmitate et postea iste Guillelmus Jacob concessit antefatis monachis in manu Guillelmi de Tolun monachi Firmitatis et Bernardi archipresbiteri de Classei et Antelmi de Juinnei qui hujus rei testes sunt