Charter Document - 02210220

Charter Document - 02210220


Charter Number: 02210220
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145 - 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70)

Charter:

Notificamus omnibus sancte ecclesie cultoribus quod Hugo de Turre laudante uxore sua Juliana et filiis suis Gaufrido Hugone Joceranno Guidone dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quandam partem territorii de Moreres sicut vadit via que venit de la Valleta ad Charmei et per medium frestum ad terram communalem usque ad las Falges et usque ad terram Seguini lo Blanc Hujus rei testes Hugo de Perrei Seguinus Faber Otbertus de Gruillei et Stephanus frater ejus Robertus de Charmei et Guido filius ejus Hoc autem factum est in presentia Hugonis de Stan monachi Firmitatis qui postea fuit abbas de Septem Fontibus et in presentia Josberti et Hervei qui erant conversi Firmitatis et in pluribus locis factum fuit hoc donum