Charter Document - 02210219

Charter Document - 02210219


Charter Number: 02210219
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70)

Charter:

Omnibus sancte ecclesie filiis presentibus et futuris notum facimus quod Guido Eschalagras et uxor ejus Aalasi dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci medietatem territorii de Monte Lupino Notandum vero quod predictus Eschalagras predictam terram accepit in matrimonio uxoris sue Aalasie ab Hugone Martino Castelli Novi qui fuit pater ejusdem Aalasie Sciendum tamen quod predictum territorium debebat censum aminam leguminis Galterio de Perrei sed Petronilla mater predicte Aalasie post mortem Hugonis Martini mariti sui accepit in vadimonio antefatum censum a predicto Galterio de Perrei quando ipse Galterius ivit Jherusalem Hujus rei testes Letaldus archipresbiter de Senvinis Galterius de Bertre Constantinus presbiter Bernardus Freschet