Charter Document - 02210216
Charter Number: | 02210216 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70) |
Charter:
Innotescat omnibus sancte ecclesie filiis tam futuris quam presentibus quod Hugo de Turre dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus omne territorium de la Fotgi Sciendum est quod hoc territorium heret territorio Ville Communalis que est monachorum predicte Firmitatis Hoc donum autem fecit predictus Hugo de Turre laudante uxore sua Juliana cujus ex capite erat laudantibus etiam filiis suis Jofrido videlicet et Hugone Joceranno et Guidone Dedit etiam prefatus Hugo de Turre laudante uxore sua Juliana et filiis suis antefatis alio in loco quandam terram ad faciendum pratum et molendinum prefatis monachis de Firmitate et non solum hoc quod prediximus verum etiam ad omnia necessaria sua explenda ad usus videlicet domorum ad pastus pecorum et porcorum et ad omnes usus necessarios qui sunt scripti et non scripti in hac carta concessit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci in perpetuum in omni potestate sua Hujus rei testes Guillelmus comes Cabilonis Girardus de Digoni Lebaudus frater ejus Hugo prepositus de Chavinniaco Obertus clericus de Chermeia