Charter Document - 02210211
Charter Number: | 02210211 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p70) |
Charter:
Quoniam Eve filii veneno prime prevaricationis infecti munera Deo oblata voluntate spontanea levitatis impulse conantur facere plerumque irrita censuimus judicio sancte ecclesie posterorum memorie tradere ne cui liceat fideliter a fidelibus res semel Deo consecratas sinistro latere immutare que sequuntur in presenti scedula Omnibus itaque sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis tam futuris quam presentibus notificamus quod domnus Bartholomeus abbas Firmitatis multorum pulsatus amicorum suorum rogatu quedam peciit territoria in Eduensi episcopatu que videlicet sunt sita prope Castellum Novum et sunt satis in confinio castelli de Senvineis Hec autem territoria juxta lingue patriotarum proprietatem sunt in Cherbonia vocaturque unum territorium Vallicula aliud Villa Communalis unum juxta aliud situm Sed quia prefata territoria sub dominio Dalmatii de Burbone et Guichardi fratris ejus erant antefatus Bartholomeus abbas videlicet Firmitatis eundem Dalmatium et fratrem ejus Guichardum addiit et quicquid ab eis postulavit impetravit Nam idem Dalmatius et Guichardus frater ejus non solum illa territoria et quasdam consuetudines quas ibi calumpniabatur Hugo prepositus de Chaviniaco et filii ejus quas etiam dicebant attinere dominio Castelli Novi et sibi dederunt et laudaverunt verum etiam in omni potestate sua et dominiura omnes usus necessarios ad usus videlicet domorum ad pastus pecorum et porcorum et omnium animalium suorum et ad omnia necessaria sua explenda Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus ob remedium animarum suarum omniumque antecessorum suorum devoto animo dederunt et concesserunt boscum videlicet et planum addentes insuper huic dono ut si aliqua persona magna vel parva litterata vel illiterata ab eis tenuerit feodum omnem licentiam dandi si vellet jam antedictis monachis de Firmitate eorumque successoribus in eodem loco manentibus in perpetuum haberet tantum ne ipsi amitterent suum hominium Hoc autem donum laudavit et concessit Hugo prepositus de Chavinniaco et uxor ejus et filii ejus Hugo scilicet Robertus presbiter Galterius et Guillelmus et filie ejus sed et Rodulfus cognomento Martinus de Castello Novo coram prefato Dalmatio et Guichardo fratre ejus et Hugone preposito de Chavinniaco et coram Guillelmo Cabilonis comite et multis aliis in forest que est sita prope burgum Tolonis dedit et concessit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebat vel calumpniabatur in prefatis territoriis Hujus rei testes Guillelmus comes Cabilonis Jocerannus de Digonia Girardus frater ejus et Lebaudus et Antelmus Hugo de Turre et Hugo filius ejus