Charter Document - 02210209
| Charter Number: | 02210209 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1120 - 1121 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p6) |
Charter:
Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quoniam Rainaldus dominus castri Sancti Romani et dominus Wido patruus ejus pro remedio animarum suarum dederunt monachis de Firmitate servientibus Deo et sancte Marie omnem decimationem proprii laboris monachorum et domestice familie eorum in parrochia Sancti Romani atque in parrochia Molisiaci Hoc donum prius fecerunt et reliquerunt in manu domini Stephani Eduensis episcopi Dominus vero supradictus episcopus cum assensu totius capituli sui apud sedem suam Eduam concessit et dedit in perpetuo habendum monachis denominatis quandiu regulam beati Benedicti tenuerint secundum usum Cistellensis ecclesie que est mater eorum et quemadmodum tenebantur quando hoc donum factum est regnante Lodovico rege Francorum et Stephano residente cathedra Eduensi et Opirone existente abbate illius loci et congregationis que vocatur Firmitatis anno ab incarnatione Domini millesimo CXX inditione duodecima Signum Stephani episcopi Signum Sevuini archidiaconi Signum Willelmi cantoris Signum Rocleni archipresbiter
