Charter Document - 02210205
| Charter Number: | 02210205 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1168 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p20) |
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Benedictus presbiter laudantibus nepotibus meis Stephano atque Gislaberto do et concedo Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci unam vineam apud Melissi videlicet in marturem ante castellum laudante Roberto preposito et Guillelmo filio ejus et Letaldo fratre Roberti Testes Gislabertus Rufus Robertus filius ejus Pains li Marreglers Guichardus frater ejus Ego Petrus Dei gratia Cabilonis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque Vincentii levite et martiris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in carta ista Si quis ea violaverit alienus a corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi et a communicatione sancte ecclesie fiat et excommunicationi in perpetuum subjaceat nisi Deo et fratribus Firmitatis satisfecerit Amen Amen Fiat Fiat
