Charter Document - 02210192
Charter Number: | 02210192 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1169 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p8) |
Charter:
Notum sit omnibus ecclesie filiis quod ego Bernardus de Chavanes dedi Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci mansum Johannis Burget de Chasul cum appenditiis suis in bosco videlicet et in plano sine ulla retentione Habuique pro hoc negocio centum solidos et monachi mansum XL solidos redimerunt Hoc autem feci apud Montem Acutum laudante uxore mea ex cujus patrimonio erat que etiam pro hoc habuit unam vaccam cum vitulo laudante etiam Milone filio meo minimo qui et septem solidos habuit laudante quoque Hugone de Paluel a quo Lebaudus frater uxoris mee in feodo mansum tenebat et defensionem promittente atque tuitionem Hujus rei testes Hugo de Stannis prior Firmitatis Sofridus cellerarius Robertus archipresbiter Cabilonis Petrus Ferannus capellanus de Monte Acuto Bernardus de Mavillei Petrus de Jansu Guido de Ruliaco Bernardus de Dernam Guido Putoz Notandum etiam quod postea predictus Lebaudus de quo mansum tenebam apud Montem Acutum hoc donum laudavit et Dalmatius filius meus primogenitus habueruntque pro hoc quisque eorum decem solidos Hujus rei testes Bernardus de Mavillei et Ansericus frater ejus Petrus qui tunc erat prepositus de Monte Acuto Milo de Bennia Hugo de Milmanda Ego Petrus Dei gratia Cabilonensis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque beati Vincentii levite et martyris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in hac carta monachis de Firmitate presentibus et futuris manere rata Si quis igitur de his que hic annotata sunt eos perturbaverit si non satisfactione congrua emendaverit excommunicationi in perpetuum subjaceat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alienus fiat atque in extremo examine de perpetrata iniquitate reum dampnationis se esse cognoscat