Charter Document - 02210191
| Charter Number: | 02210191 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Sale |
| Date: | 1169 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p8) |
Charter:
Insinuandum est omnibus tam futuris quam presentibus quod ego Achardus de Sancta Helena anno dominice incarnationis MCLXVIII in crastino annuntiationis dominice laudante uxore mea Helisabeth et filio meo Bernardo qui inde habuit duos solidos obtuli Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci filium meum nomine Hugonem et dedi eidem ecclesie quicquid habebam apud Chasul cum omnibus appendiciis ejusdem doni tam in bosco quam in plano preter quasdam consuetudines quas in quorumdam terris habebam Quod si terras adquirere poterint consuetudines libere dedi eis Notandum vero quod in his que dedi habebat uxor mea duos mansos ex suo patrimonio quos dedit prefate ecclesie laudavit atque concessit Sciendum etiam quod dedi prefatis monachis decimam tocius terre quam adquirere poterunt in parrochiatu Sancte Helene quam etiam redimerunt septem libras et terram de Chasul que erat in vadimonio pro sexaginta solidos Dedi etiam eis et duas charratas feni juxta aquam que vocatur Guia Ex hoc negocio habui C solidos uxorque mea unam vaccam et unam suem et pennam chatinam Et sciendum est quod concesserunt mihi ut si regulariter ad Firmitatem venire potero quod me suscipient in ordine suo Hujus rei testes Robertus archipresbiter de Sancto Gandulfo Clemens presbiter Sancte Helene Rodulfus clericus Amicus presbiter Bernardus de Reins Artaldus nepos ejus Gaufridus de Draciaco Jocerannus frater ejus Guido Putoiz Rodulfus de Bicei Gaufridus de Bicei Gaufridus de Sancta Helena et Galterius monachus frater ejus Girardus de Laiel Rainolfus de Hulmis Uldeier de Villanova Arnulfus filius Landrici Sofridus cellerarius Herveius supprior Hugo cantor monachi Firmitatis
