Charter Document - 02210189
Charter Number: | 02210189 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p32) |
Charter:
Insinuandum est omnibus fidelibus futuris et presentibus quod Jocerannus de Choperia laudantibus filiis suis Joceranno et [] clerico dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebat in vaura que est inter capellam et Sanctam Helenam in manu videlicet domni Lamberti abbatis Cistercii et domni Bartholomei abbatis Firmitatis et domni Guillelmi abbatis de Maceriis Hoc autem fecit predictus Jocerannus Firmitati presente Jofrido de Bissei Postea vero hoc ipsum cognovit coram Guillelmo Cabilonis comite et comitissa Tiberto de Seniceo et Joceranno de Digonia Episcopalis Ego Galterius Dei gratia Cabilonensis episcopus quod in hac carta continetur adquisitum attestor et ratum facio et firmum decerno nullique prorsus deinceps concupiendum esse permitto Et omnes qui contra illud venire temptaverint auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et sancte Dei genitricis Marie et beatorum apostolorum Petri et Pauli sanctique Vincentii martiris et omnium sanctorum et nostra auctoritate a gremio sancte matris ecclesie excommunico ut donec inde digne satisfaciant a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alieni fiant Fiat