Charter Document - 02210188

Charter Document - 02210188


Charter Number: 02210188
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150 - 1158
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p32)

Charter:

Omnibus sancte et inviolabilis matris ecclesie filiis presentibus et futuris notum facimus quod Bartholomeus de Bissei laudante matre sua dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci omnem decimam annone tocius territorii de vaura que est inter Sanctam Helenam et capellam absque calumpnia alicujus que etiam ad eum paterno jure tota pertinebat Sciendum tamen quod hanc decimam prefatus Bartholomeus tenebat in feodo a Jofrido de Marcillei pro qua etiam ut eam antefatis monachis traderet liberam ab eodem Jofrido accepit in feodo de proprio alodio apud Genestei duas ouches et apud Farges decimam vini Addidit etiam huic dono Bartholomeus quendam mansellum apud Jasoith qui est inter Sanctam Helenam et predictam vauram qui etiam decem nummos debebat ei Hoc autem donum tali tenore fecit antefatus Bartholomeus predictis monachis Firmitatis ut quandam sororem suam facerent monacham apud Lencherium quod et fecerunt Hujus rei testes domnus Walterius Cabilonis episcopus in cujus manu facta fuerunt hec Jocerannus de Sancta Helena Jocerannus de Marcillei Bernardus de Bissei Monachi vero Firmitatis quando fecerunt monacham sororem predicti Bartholomei apud Lencherium dederunt eidem loco quendam mansum apud Columbers quem dedit Guillelmus de Branciun monachis Firmitatis