Charter Document - 02210186

Charter Document - 02210186


Charter Number: 02210186
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p32)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Aimo li Besorz et Gualo consanguineus ejus et uxor ejusdem Gualonis nomine Juliana et Hugo filius predicti Gualonis dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci quicquid habebant in vaura que est juxta capellam de Vilers in bosco et in plano et in pratis et quicquid Paganus de Sancto Pivato tenebat ab eis in eadem vaura Hoc autem donum factum est in presentia domni Guillelmi abbatis de Macheriis et Rodulfi monachi Firmitatis et Johannis conversi de Maceriis Hujus rei testes Robertus de Milmanda Bertrannus de Caaniaco Amicus medicus de Sancto Leodegario Galterius medicus de Lugduno Guido de Ruilliaco Sciendum vero quod prefatum donum laudavit uxor predicti Aimonis nomine Maalina in paschuis de Milmanda coram abbate Willelmo de Maceriis et Guillelmo ejus monacho et Rodulfo monacho de Firmitate et Johanne converso de Maceriis Hujus rei testes Hugo frater predicti Aimonis Robertus de Milmanda Bartholomeus filius ejusdem Roberti Hugo del Pascher Gunterius de Marsoillio Salvages de sancta Maria la blanchi Notandum est quod Hugo frater antefati Aimonis laudavit antefatum donum in presentia domni Willelmi abbatis de Maceriis et Roberti de Milmanda et Bartholomei filii ejus et Arnulfi de Currabo et Belini de Capella Notandum vero quod Nicholaus li Besorz canonicus Cabilonis coram domno Galterio Cabilonensis episcopo et domno Willelmo abbate de Maceriis concessit monachis Firmitatis de vaura que est juxta capellam quicquid fratres sui concesserant predictis monachis sine ulla calumpnia Hujus rei testes domnus Gualterius Cabilonis episcopus domnus Willelmus abbas de Maceriis