Charter Document - 02210185
Charter Number: | 02210185 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1155 - 1158 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p32) |
Charter:
Notum sit omnibus tam futuris quam presentibus quod Atto de Capella laudantibus fratribus suis Joceranno et Girardo dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi perpetuo Deo famulantibus quicquid habebat in vaura que est in parrochia Sancte Helene Nam in tribus mansis qui ibi sunt habebat novem panes et novem sextarios vini et novem quartas avene et novem solidos Cabilonensis monete et in quarto manso qui in eadem vaura continetur unum panem et unam quartam avene et tredecim libras Cabilonensis monete quas in predicta vaura habebat pro gageria videlicet ab Otgerio de Mariniaco sex libras a Joceranno de Choperia septem libras Hoc autem donum fecit predictus Atto in obitu suo filii vero ejus nondum fari poterant Sed et hoc non est pretermittendum immo omnibus est insinuandum quod Willelmus Cabilonis comes de cujus capite erat ipsa vaura et guagerias et quicquid aliud adquirere potuisset predictus Atto sibi concessit ad possidendum et faciendum inde quod vellet Postea vero eodem modo predictus comes Willelmus Cabilonis hoc donum concessit monachis Firmitatis habendum perpetuo Hujus donationis testes sunt hii Benedictus presbiter de Capella Willelmus li Saisnis Galterius de Bissei et Jofridus filius ejus Meschinus de Chasenge