Charter Document - 02210181

Charter Document - 02210181


Charter Number: 02210181
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1158 - 1169
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p8)

Charter:

Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Rodulfus de Bicie et Guielina soror ejus laudante marito suo Odone Carpentario et filiis suis Artaldo et Guidone laudantibus etiam fratribus suis Jofrido et Bernardo et Roberto de Bicie dederunt atque concesserunt Deo et sancte Marie et monachis de Firmitate quemdam mansum cum omnibus appendiciis ejusdem mansi sine ulla retentione tam in bosco quam in plano apud Chasul Ex hoc habuit ipse Rodulfus XXXVII solidos et unam cappam et Guielina soror ejus XXV solidos et Jofridus tres solidos et Robertus duos subtulares Testes Rodulfi et fratrum ejus Hugo prior Firmitatis et Sofridus et Hugo de Marcillei monachi Firmitatis Robertus archipresbiter de Sala Hugo canonicus Cabilonis de Capella Hoc autem factum est in manu domni Vuillelmi abbatis Firmitatis Testes Guieline Hugo de Marcillei monachus Berengarius conversus Bernardus et Guillelmus de Buxi Robertus de Orlis Hugo canonicus Cabilonis predictus Hugo de Reis Painus Bereinz Sciendum est quod mansus predictus vocatur mansus Petri de Larva Notandum quoque est quod prefati homines juraverunt super altare sancte Marie de Firmitate de predicto negocio tenere in perpetuum pacem et contra omnes homines tuitionem