Charter Document - 02210180
Charter Number: | 02210180 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1168 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 25 (p24) |
Charter:
Notum sit omnibus futuris et presentibus quod Tibertus filius Villelmi de Gibriaco post mortem patris sui dedit atque concessit laudante domino suo Hugone Gaudis quicquid pater suus dederat vel voverat ecclesie Firmitatis et monachis ejusdem loci scilicet quoddam pratum ad pontem de Corcleia et oleum ad luminaria ecclesie unius lampadis Quod si ipse noluerit vel non potuerit ministrare oleum ad luminaria dedit tres seillus de vinea retro domum suam ecclesie Firmitatis et monachis ejusdem loci unde uni lampadi ministraretur oleum die ac nocte in perpetuum Uxor autem ejus nomine Usanna laudavit in prefata carta dictum est Hoc autem totum laudavit Hugo Gaudis et ut hoc maneret inviolatum absque omni censu et exactione in perpetuum Hujus rei testes Robertus de Sancto Gandulfo archipresbiter Cabilonis Johannes capellanus Gibriaci Villelmus li Censers Petrus decanus Gibriaci Sofridus monachus Firmitatis in cujus manu factum est hoc Ego Petrus Dei gratia Cabilonensis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli atque beati Vincentii levite et martyris omniumque sanctorum confirmo ea que continentur in hac carta monachis de Firmitate presentibus et futuris manere rata Si quis igitur de his que hic annotata sunt eos perturbaverit si non satisfactione congrua emendaverit excommunicationi in perpetuum subjaceat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alienus fiat atque in extremo examine de perpetrata iniquitate reum dampnationis se esse cognoscat