Charter Document - 02210176
| Charter Number: | 02210176 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Concession |
| Date: | 1150 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p21) |
Charter:
Omnibus sancte ecclesie filiis tam futuris quam presentibus notificamus quod Robertus de Grisun qui fuit conversus Firmitatis et Paganus frater ejus et Guillelma soror eorum laudante Roberto de Canali marito suo dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus quicquid habebant infra territorium Nulliaci sine ulla retentione Hujus rei testes Aimo presbiter de Chasengie filius Valez de Cercelliaco Meschinus de Chasengie Girardus filius ejusdem Meschini Robbertus de Li Ego Gualterius Cabilonensis episcopus auctoritate Dei omnipotentis Patris et Filii et Spiritus Sancti et beatorum apostolorum Petri et Pauli omniumque sanctorum ea que continentur in hac carta monachis de Firmitate presentibus et futuris statuo atque confirmo manere rata Si quis igitur de his que hic annotata sunt eos perturbaverit vel vexationibus fatigaverit si non satisfactione congrua emendaverit excommunicationi subjaceat et a sacratissimo corpore et sanguine Domini nostri Ihesu Christi alienus fiat atque in extremo examine de perpetrata iniquitate reum dampnationis se esse cognoscat
