Charter Document - 02210175

Charter Document - 02210175


Charter Number: 02210175
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Exchange
Date: 1150
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p21)

Charter:

Insinuandum est omnibus fidelis futuris et presentibus quod conventus canonicorum sancti Vincentii ecclesie Cabilonis Raimundus videlicet ejusdem ecclesie decanus Wido cantor ejusdem ecclesie Petrus archidiaconus Wilelmus archidiaconus et ceteri canonici concesserunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ejusdem loci ibi in perpetuum Deo famulantibus quicquid habebant infra territorium Nulliaci in bosco et in plano sine ulla retentione omnino laudante domno Gualterio Cabilonensi episcopo Accipientes siquidem a monachis Firmitatis pro hac eadem re in commutatione quendam mansum apud Varennam quem Lebaudus de Ver antefatis monachis dederat Hujus concessionis et commutationis testes sunt hii Willelmus Cabilonis comes Wido de Virduno Bonefacius de Sancto Germano Robertus de Marniaco Bertrannus de Ver Lebaudus de Ver