Charter Document - 02210170

Charter Document - 02210170


Charter Number: 02210170
Cartulary Title: Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1145
Date type: Assigned
Resource Link(s): Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p21)

Charter:

Notum sit omnibus fidelibus tam futuris quam presentibus quod Willelmus comes Cabilonis ob remedium anime sue dedit Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibidem Deo famulantibus in perpetuum unum modium vini quem debebant ei censualiter Johannes et Durannus frater ejus de Jasengie Monachi autem accepto dono Willelmo comite laudante dederunt modium vini predictis hominibus Johanni videlicet et Duranno in commutatione pro quadam vinea quam habebant apud Nulliacum Hujus rei testes sunt hii Jocerannus de Marciliaco Rodulfus de Boisi Robertus frater ejus