Charter Document - 02210163
Charter Number: | 02210163 |
---|---|
Cartulary Title: | Recueil des Pancartes de l'Abbaye de la Ferté-sur-Grosne, 1113-1178 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1145 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Archives départementales de Saône-et-Loire - H 24 (p21) |
Charter:
Quoniam diminute sunt veritates a filiis hominum et vana loquitur unusquisque ad proximum suum statuimus ista prescribendo recolere que humana infirmitas non possit obliviscendo vel defraudando mutare Omnibus itaque in Christo renatis notum esse volumus quod domnus Vualterius venerabilis Cabilonensium episcopus et Vuido de Cerciaco frater ejus et Umbertus de Peureria et frater ejus et Symon de Capella Bragne et uxor ejus ob remedium animarum suarum patris et matris omniumque antecessorum suorum dederunt Deo et sancte Marie de Firmitate et monachis ibi in perpetuum Deo famulantibus omnem territorium de Nulliaco boscum et omnia appendicia illius et quicquid juris habebant in eo tam in monte quam in planicie preter quandam vineam et terre unius diei araturam Hujus rei testes Raimundus decanus ecclesie Cabilonis Symon archipresbiter de Tilliaco Vualterius capellanus de Cercilliaco Jocerannus de Marciliaco Rodulfus de Buxei et Robertus frater ejus Odo de Savianges Meschinus prepositus de Iasengie Bonusamicus qui alio nomine vocabatur Durannus et Robertus Brotez Et notandum quod uxor predicti Symonis que huic donationi minime interfuit postea hoc ipsum in manu prefati venerabilis Cabilonensis episcopi laudavit et concessit Cerciaco Cujus laudationis testes sunt hii Hugo de Dalmariaco et Petrus de Sancto Marcello Cabilonenses canonici et Vuido de Circiaco frater domni Vualterii episcopi et Vuido de Cussie Sciendum sane ne ulterius ab aliquo calumpniam vel contentionem predicti territorii Nulliaci fratres Firmitatis in perpetuum paterentur antefatus domnus Vualterius Cabilonensis episcopus et Vuido de Cerciaco frater ejus et Umbertus de Peureria et tres homines Valez de Sancto Petro Cercelliaci et Aimo de Porta et Girbertus Aldebrandus et alii quam plures incole terre illius ex precepto domni Vualterii episcopi totum territorium designaverunt domno Bartholomeo abbati de Firmitate et Vuilelmo tunc existence priore et Andrea tunc existente cantore et tribus conversis fratribus de Firmitate Johanni Uldegrino Roberto jubendo scilicet ut certis quibusdam locis cruces ob memoriale signum ponerentur Post mortem vero predicti Symonis de Capella Bragne filius ejus nomine Galterius et uxor ejus accepto alio viro nomine Roberto de Brixia et Umbertus de Peureria ac fratres ejus videntes in melius crescere locum Nulliaci ac de die in die meliorare ceperunt apud domnum Vualterium antefatum episcopum et fratres Firmitatis valde de eodem loco conqueri et etiam non sua inibi calumpniari Venerandus autem episcopus domnus videlicet Vualterius cernens inquietudinem nimiam fratribus de Firmitate post mortem suam fore futuram oblationem quam Deo fecerat volens fieri liberam data pecunia multa emit ab Umberto de Peureria et fratribus ejus ac sorore eorum et filio ejus atque marito vineam quam in Nulliaco habebant et terre unius diei araturam et quicquid aliud infra territorium Nulliaci habebant vel calumpniabantur sive juste sive injuste cum omnibus appendiciis ejusdem territorii in bosco et in monte ac in planicie sine ulla retentione et ad possidendum tradidit fratribus de Firmitate Humbertus vero de Peureria ac fratres ejus et soror eorum ac filius ejus atque Robertus maritus ejus pari consensu ac voluntate hoc ipsum donum quod fecit domnus Vualterius reverendus episcopus Deo et sancte Marie de Firmitate concesserunt ac laudaverunt sine ulla fraude Testes hujus rei Lebaudus de Ver Bertrannus de Saldun Aalardus de Seniceo Filibertus de Capasie Petrus prepositus de Oissella Statuit etiam prefatus domnus Walterius Cabilonensis episcopus bannum ut si quis jam dictorum possessionem fratrum quam eodem tempore in eodem loco susceperunt ullo modo infringeret excommunicationi in perpetuum subjaceret nisi Deo et beate Marie et fratribus ipsius cenobii de infractura satisfaceret